- ALBICI
- ALBICIpopuli Aquitaniae. Sed Caesar eos in Gallia Narbonensi supra Massiliam describit. l. 1. Bell. Civ. c. 34. Vide Albensium. Nic. Lloydius. Eos Iul. Caesar de Bello civ. loc. cit. vocat, barbaros homines, qui in Massiliensium fide antiquitus erant, montesque supra Massiliam incolebant. Ac ibidem l. 1. Bell. civ. c. 57. ait, Albicos non multum Romanis virtute cessisse, homines asperos et montanos, exercitatos in armis; et crebras per Albicos cruptiones factas esse ex oppido Massilia: Massiliensesque cum propius erat necessario ventum, ab scientia gubernatorum atque artificiis ad virtutem montanorum confugisse. Incoluerunt autem hi populi montes Salyorum, a vicinitate Massiliae ad Cebennas trans Rhodanum fere pertinentes: Α᾿λβίοικοι, Albioeci, Straboni. Iidem Reii quoque et ab Apollinis cultu, Apollinares dicti sunt: Trogo atque Iustino Segoreii quoque, nec non Ligures, l. 43. c. 3. ubi scribit, Phocenses urbem Massiliam in fimbus Regis Segoreiorum condidisse. Idem, postquam descripsit inzdias a Commano Segoreiorum Rege Senani vel Nanni Regis filio et successore Massiliensibus structas, addit: c. 4. Ita patefactis insidiis Ligures comprehenduntur. Erant ergo inter Ligures Transalpinos seu Gallos atque forte illorum celeberrimis ultra Alpes Salyis attributi. Caput gentis erat Albece vel Albece Reiorum Apollinarium, quod oppidis Latinis Plinius adnumerat. In vetere Inscript. apud Sirmondum vocatur Colonia: et Pont. col. Reior. Apollinar. meinoratur. In veterib. Notit. provinc. Galliae, in provinciae Narbonensis secundae civitatibus tertia, quota nunc est, recensetur. Recentiores civitatem Regensem vocant, secundamque nominant inter sedes Aquensi Burgundiae Archiepiscop. suffragantes, vulgo Riez. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque in voce Reii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.